Titulus | de religione | de linguis | de logica | de historia | de homine | de natura | de cultrua | de creationibus culurae

Heinrich Tischner

Fehlheimer Straße 63

D64625 Bensheim

Carmina Latina

Inscriptio:

Mane cotidie
Valete fratres
Silens nox

 

Mane cotidie

Mane cotidie est nova / Dei fides et gratia, / clementiae confidimus / et opus suum vidimus.

O Christe, sol matutine, / fac quod nos petimus abs te; / incende tua lumina; / da nobis gratiae flumina.

O lux, expelle tenebras,/ qui nos a malo liberas, / a caecitate, peccatis, / et serva nos a vitiis.

Vivamus sicut in die / et ambulemus honeste, / in fide stantes postremo/ amantes te perpetuo.

Textus secundum carmen Theodicum "All Morgen ist ganz frisch und neu"
a Johanni Zwicko 1545
Melodia a Johanni Walterio 1541

Valete fratres

Valete fratres, incertus omnis est reditus. / Quid sit futurum cras, obscurum est et nescimus./
(Repetendum): At pater noster in caelis pro nobis curabit , / in manu sua tenet nos, nil nobis nocebit.

Occidit sol et venit nox et dies praeterit, / et mundus somnum capit mox, luscinia incipit. / R At pater...

Dormite, fratres, quieti, in pace Domini. / Cras dies novus erit, illo laetabimini. / R At pater...

Textus secundum carmen Theodiscum "Nehmt Abschied, Brüder"
Melodia secundum carmen popularem Scotticum "Old lang syne"

Silens nox

Silens nox, sancta nox! / Dormiunt omnes mox,  / vigilant soli Joseph, Maria, / conjuges sancti in ca~verna. /: Dormi in pace, o puer! :/

Silens nox, sancta nox! / Angeli nuntiat vox / primum de nato pasto~ribus. / Canunt caelestes cano~ribus. /: Ecce salvator Christus. :/

Silens nox, sancta nox! / Caritas ridet, prox,  / ex ore tuo, dulci~ssime!  / Hora est nunc, clementi~ssime, /: salvi ut simus per te. :/

Textus secundum carmen Theodiscum "Stille Nacht"
a Josepho Mohro 1838
Melodia a Francisco Xaverio Gruberio 1838

   

sursum

ad titulum

 

 

 

Datum: 1988 / 2006

Redactum: 25.03.2016