Titulus | de religione | de linguis | de logica | de historia | de homine | de natura | de cultrua | de creationibus culurae

Heinrich Tischner

Fehlheimer Straße 63

64625 Bensheim

De Karolo Magno, Eginhardo et Imma

Inscriptio:

    Karolus Magnus imperator non in una sola urbe residens, sed vagans in imperio suo, in nonnullis villis regalibus ("palatiis") habitabat. Una ex istorum palatinorum in vico Ingelheim erat, quo loco imperator libenter vivebat. Karolo complures uxores atque filios filiaeque erant, quarum filiarum una Imma appellabatur. Eginhard secretarius imperatori ministravit.
Eginhardus amator nocte clam Immam visitavisse dicitur. Cum reversit, nix aulam contegebat; ne vestigia visitationem nocturnam indicarent, Imma amicum tergo trans aulam portavit, sed eheu! Karolus ea nocte dormire non potuit. Per fenestram filiam virum tergo portantem aspexit et, ira affectus, peccatores e palatio expulit.
Paulo post filiam desiderantem, Karolum irae paenitebat. Quamquam in tota regione requirere iussisset, et inveniri non potuit.
Imperator, cum post nonnullos menses in silva Odenwald venavit; vespere ad casam parvam perveniens, hospitium petivit. Aliqua mulier aderat et ei cibum paravit. Imperator isto cibo, quem maxime dilexit, filiam Immam recognovit et: "Felix" inquit, "hic locus appelletur, ubi filiam inveni" Itaque nomen illius loci adhuc Seligenstadt est, i.e. "ad felicem locum".
Historici negant Immam filiam Karoli fuisse, sed Eginhardum notarium Karoli esse atque uxorem Immam habere confirmant. Eginhard monasterium Seligenstadtensem condidit et postea senex cum uxore ibi vixit et abbas primus istius monasterii fuisse dicitur.
   

sursum

ad titulum

 

 

 

Datum: 1997 / 2006

Redactum: 25.03.2016